monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 7
Quomodo ergo in lavacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum . Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico iungere: Beatus vir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de eius virtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam vos de gentibus, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris: et dabo vobis cor novum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus . In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo vobis cor novum, et spiritum novum: In Christo enim Iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova natura . Unde cantamus canticum novum: et vetere homine deposito, non ambulamus in vetustate litterae sed in novitate spiritus . Hic est calculus novus, cui novum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit . 'Quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem , ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitatem vitae ambulemus' . Toties novitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla novitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci . Omnia nostra cum Christo mortua sunt, universa chirographi veteris peccata deleta sunt; solum nomen vivit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere; et nativitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta.